| recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum | 34.3.1.1 |
| adligauerint maiores uestri per quaeque subiecerint uiris; | |
| quibus omnibus constrictas uix tamen continere potestis. | |
| quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad ex- | 2.1 |
| tremum uiris patiemini, tolerabiles uobis eas fore creditis? | |
| extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt. at | 3.1 |
| hercule ne quid nouum in eas rogetur recusant, non ius sed | |
| iniuriam deprecantur: immo ut quam accepistis iussistis | 4.1 |
| suffragiis uestris legem, quam usu tot annorum et experiendo | |
| comprobastis, hanc ut abrogetis, id est, ut unam tollendo | |
| legem ceteras infirmetis. nulla lex satis commoda omnibus | 5.1 |
| est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. | |
| si quod cuique priuatim officiet ius, id destruet ac demolietur, | |
| quid attinebit uniuersos rogare leges quas mox abrogare in | |
| quos latae sunt possint? uolo tamen audire quid sit propter | 6.1 |
| quod matronae consternatae procucurrerint in publicum ac | |
| uix foro se et contione abstineant? ut captiui ab Hannibale | 7.1 |
| redimantur parentes, uiri, liberi, fratres earum? procul abest | |
| absitque semper talis fortuna rei publicae; sed tamen, cum | |
| fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec | 8.1 |
| sollicitudo pro suis sed religio congregauit eas: matrem Idaeam | |
| a Pessinunte ex Phrygia uenientem accepturae sunt. quid | |
| honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri? | |
| "ut auro et purpura fulgamus" inquit, "ut carpentis festis | 9.1 |
| profestisque diebus, uelut triumphantes de lege uicta et | |
| abrogata et captis ereptis suffragiis uestris, per urbem uecte- | |
| mur: ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit." |