| saepe me querentem de feminarum, saepe de uirorum | 34.4.1.1 |
| nec de priuatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus | |
| audistis, diuersisque duobus uitiis, auaritia et luxuria, ciuita- | 2.1 |
| tem laborare, quae pestes omnia magna imperia euerterunt. | |
| haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae | 3.1 |
| est, quo magis imperium crescit—et iam in Graeciam Asiam- | |
| que transcendimus omnibus libidinum inlecebris repletas et | |
| regias etiam adtrectamus gazas—, eo plus horreo, ne illae | |
| magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, | 4.1 |
| signa ab Syracusis inlata sunt huic urbi. iam nimis multos | |
| audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes miran- | |
| tesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes. ego | 5.1 |
| hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere | |
| sedibus patiemur. patrum nostrorum memoria per legatum | 6.1 |
| Cineam Pyrrhus non uirorum modo sed etiam mulierum | |
| animos donis temptauit. nondum lex Oppia ad coercendam | |
| luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. quam | 7.1 |
| causam fuisse censetis? eadem fuit quae maioribus nostris | |
| nihil de hac re lege sanciundi: nulla erat luxuria quae coer- | |
| ceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam | 8.1 |
| remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges | |
| quae iis modum facerent. quid legem Liciniam excitauit de | 9.1 |
| quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? | |
| quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia uecti- | |
| galis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat? itaque | 10.1 |
| minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem | |
| desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, | |
| cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant. | |
| si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in | 11.1 |
| publico inuenisset quae acciperent. atque ego nonnullarum | |
| cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. | |
| nam ut quod alii liceat tibi non licere aliquid fortasse | 12.1 |
| naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato | |
| omnium cultu quid unaquaeque uestrum ueretur ne in se | |
| conspiciatur? pessimus quidem pudor est uel parsimoniae | 13.1 |
| uel paupertatis; sed utrumque lex uobis demit cum id quod | |
| habere non licet non habetis. "hanc" inquit "ipsam exae- | 14.1 |
| quationem non fero" illa locuples. "cur non insignis auro et | |
| purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis | |
| specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, | |
| fuisse uideantur?" uultis hoc certamen uxoribus uestris | 15.1 |
| inicere, Quirites, ut diuites id habere uelint quod nulla alia | |
| possit, pauperes ne ob hoc ipsum contemnantur, supra uires | |
| se extendant? ne <eas> simul pudere quod non oportet coe- | 16.1 |
| perit, quod oportet non pudebit. quae de suo poterit, para- | |
| bit: quae non poterit, uirum rogabit. miserum illum uirum, | 17.1 |
| et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod ipse non | |
| dederit datum ab alio uidebit. nunc uolgo alienos uiros | 18.1 |
| rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a | |
| quibusdam impetrant. aduersus te et rem tuam et liberos | |
| tuos exorabilis es: simul lex modum sumptibus uxoris tuae | |
| facere desierit, tu nunquam facies. nolite eodem loco existi- | 19.1 |
| mare, <Quirites,> futuram rem quo fuit antequam lex de hoc | |
| ferretur. et hominem improbum non accusari tutius est quam | 20.1 |
| absolui, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, | |
| ipsis uinculis sicut ferae bestiae inritata, deinde emissa. ego | 21.1 |
| nullo modo abrogandam legam Oppiam censeo: uos quod | |
| faxitis, deos omnes fortunare uelim.' |