| post haec tribuni quoque plebi qui se intercessuros pro- | 34.5.1.1 |
| fessi erant, cum pauca in eandem sententiam adiecissent, tum | |
| L. Ualerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: 'si | |
| priuati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id | |
| quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis | 5 |
| dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia | |
| uestra expectassem: nunc cum uir clarissimus, consul M. | 2.1 |
| Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti | |
| habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit | |
| rogationem nostram, necesse est paucis respondere. qui | 3.1 |
| tamen plura uerba in castigandis matronis quam in rogatione | |
| nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret | |
| utrum id quod reprenderet matronae sua sponte an nobis | |
| auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit | 4.1 |
| magis hoc consul uerbo tenus quam ut re insimularet. coetum | 5.1 |
| et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellauit | |
| quod matronae in publico uos rogassent ut legem in se latam | |
| per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re | |
| publica abrogaretis. uerba magna quae rei augendae causa | 6.1 |
| conquirantur et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem | |
| non solum grauem sed interdum etiam trucem esse scimus | |
| omnes, cum ingenio sit mitis. nam quid tandem noui | 7.1 |
| matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente | |
| in publicum processerunt? nunquam ante hoc tempus in | |
| publico apparuerunt? tuas aduersus te Origines reuoluam. | |
| accipe quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. | 8.1 |
| iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis | |
| capto medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne inter- | |
| cursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? | |
| quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones | 9.1 |
| Uolscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id | |
| agmen quo obruta haec urbs esset matronae auerterunt? | |
| iam urbe capta a Gallis aurum quo redempta urbs est nonne | |
| matronae consensu omnium in publicum contulerunt? | 5 |
| proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia | 10.1 |
| opus fuit, uiduarum pecuniae adiuuerunt aerarium et, cum | |
| di quoque noui ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, | |
| matronae uniuersae ad mare profectae sunt ad matrem | |
| Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec | 11.1 |
| mihi causas aequare propositum est: nihil noui factum purgare | |
| satis est. ceterum quod in rebus ad omnes pariter uiros | 12.1 |
| feminas pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa | |
| proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem | 13.1 |
| fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum | |
| domini seruorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis | |
| feminis indignamur. |