| uenio nunc ad id de quo agitur. in quo duplex consulis | 34.6.1.1 |
| oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indi- | |
| gnatus et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coer- | |
| cendae causa lata esset. et illa communis pro legibus uisa | 2.1 |
| consularis oratio est, et haec aduersus luxuriam seuerissimis | |
| moribus conueniebat; itaque periculum est, nisi quid in | 3.1 |
| utraque re uani sit docuerimus, ne quis error uobis offun- | |
| datur. ego enim quemadmodum ex iis legibus quae non in | 4.1 |
| tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum | |
| latae sunt nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus | |
| coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic | 5.1 |
| quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, | |
| et temporibus ipsis mutabiles esse uideo. quae in pace lata | 6.1 |
| sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in | |
| nauis administratione alia in secunda, alia in aduersa tem- | |
| pestate usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro | 7.1 |
| tandem genere ea lex esse uidetur quam abrogamus? <num>- | |
| quae uetus? regia lex simul cum ipsa urbe nata aut, quod | 8.1 |
| secundum est, ab decemuiris ad condenda iura creatis in duo- | |
| decim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existi- | |
| marint decus matronale seruari posse, nobis quoque uerendum | |
| sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abroge- | 5 |
| mus? quis igitur nescit nouam istam legem esse, Q. Fabio | 9.1 |
| et Ti. Sempronio consulibus uiginti ante annis latam? sine | |
| qua cum per tot annos matronae optimis moribus uixerint, | |
| quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam peri- | |
| culum est? nam si ista lex <uetus> aut ideo lata esset ut | 10.1 |
| finiret libidinem muliebrem, uerendum foret ne abrogata in- | |
| citaret: cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal | 11.1 |
| in Italia erat, uictor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, | |
| iam Capuam habebat; ad urbem Romam admoturus exerci- | |
| tum uidebatur; defecerant socii; non milites in supplemen- | 12.1 |
| tum, non socios nauales ad classem tuendam, non pecuniam | |
| in aerario habebamus; serui quibus arma darentur ita ut | |
| pretium pro iis bello perfecto dominis solueretur emebantur; | |
| in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli | 13.1 |
| usus postulabant praebenda publicani se conducturos pro- | |
| fessi erant; seruos ad remum numero ex censu constituto cum | |
| stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne ab | 14.1 |
| senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; | |
| uiduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; | |
| cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus | |
| signati argenti et aeris domi haberemus—tali tempore in | 15.1 |
| luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coer- | |
| cendam Oppia lex desiderata sit, cum quia Cereris sacrificium | |
| lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri | |
| luctum triginta diebus iussit? cui non apparet inopiam et | 16.1 |
| miseriam ciuitatis, [et] quia omnium priuatorum pecuniae in | |
| usum publicum uertendae erant, istam legem scripsisse tam | |
| diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? | |
| nam si quae tunc temporis causa aut decreuit senatus aut | 17.1 |
| populus iussit in perpetuum seruari oportet, cur pecunias | |
| reddimus priuatis? cur publica praesenti pecunia locamus? | |
| cur serui qui militent non emuntur? cur priuati non damus | 18.1 |
| remiges sicut tunc dedimus? |