| omnes alii ordines, omnes homines mutationem in | 34.7.1.1 |
| meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum | |
| nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perueniet? | |
| purpura uiri utemur, praetextati in magistratibus, in sacer- | 2.1 |
| dotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magi- | |
| stratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, | |
| magistris uicorum, togae praetextae habendae ius permit- | |
| temus, nec id ut uiui solum habeant [tantum] insigne sed | 3.1 |
| etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat pur- | |
| purae usu interdicemus? et cum tibi uiro liceat purpura in | |
| uestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum | |
| amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus | 5 |
| erit quam uxor uestita? sed in purpura, quae teritur absumi- | 4.1 |
| tur, iniustam quidem sed aliquam tamen causam tenacitatis | |
| uideo; in auro uero, in quo praeter manupretium nihil inter- | |
| trimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est | |
| et ad priuatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam | 5.1 |
| aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse | |
| aiebat. at hercule uniuersis dolor et indignatio est, cum socio- | |
| rum Latini nominis uxoribus uident ea concessa ornamenta | |
| quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et pur- | 6.1 |
| pura, cum illas uehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in | |
| illarum ciuitatibus non in sua imperium sit. uirorum hoc ani- | 7.1 |
| mos uolnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam | |
| parua mouent? non magistratus nec sacerdotia nec triumphi | 8.1 |
| nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: | |
| munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, | 9.1 |
| his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appel- | |
| larunt maiores nostri. quid aliud in luctu quam purpuram | 10.1 |
| atque aurum deponunt? quid cum eluxerunt sumunt? quid | |
| in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem | |
| ornatum adiciunt? scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non | 11.1 |
| uestri arbitrii erit si quid eius uetare uolueritis quod nunc | |
| lex uetat: minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in | |
| manu erunt. nunquam saluis suis exuitur seruitus muliebris, | 12.1 |
| et ipsae libertatem quam uiduitas et orbitas facit detestantur. | |
| in uestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; | 13.1 |
| et uos in manu et tutela, non in seruitio debetis habere eas et | |
| malle patres uos aut uiros quam dominos dici. inuidiosis | 14.1 |
| nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem | |
| et secessionem appellando. id enim periculum est ne Sacrum | |
| montem, sicut quondam irata plebs, aut Auentinum capiant. | |
| patiendum huic infirmitati est, quodcumque uos censueritis. | 15.1 |
| quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.' |