consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, 34.13.1.1
reuocari ex nauibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus 2.1
anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia
passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac
parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum
milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficisce- 3.1
bantur ut et quam longissime a castris procederent et in-
opinantes opprimerent. et exercebat ea res nouos milites et
hostium magna uis excipiebatur, nec iam egredi extra muni-
menta castellorum audebant. ubi [satis] admodum et suorum 4.1
et hostium animos est expertus, conuocari tribunos praefe-
ctosque et equites omnes et centuriones iussit. 'tempus' inquit 5.1
'quod saepe optastis uenit, quo uobis potestas fieret uirtutem
uestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellan-
tium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus 6.1
conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes
exhaurire licebit. patres nostri, cum <in> Hispania Car- 7.1
thaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi
nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere
uoluerunt ut imperii sui Hiberus fluuius esset finis. nunc cum 8.1
duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani
Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope
annis nemo in his prouinciis sit, imperium nobis citra Hiberum
amissum est. hoc armis et uirtute reciperetis oportet et natio- 9.1
nem rebellantem magis temere quam constanter bellantem
iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.' in hunc modum 10.1
maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium
ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.