| et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem | 34.12.1.1 |
| nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere | 2.1 |
| socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad | |
| dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. | |
| stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes | 3.1 |
| inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: | |
| saepe uana pro ueris, maxime in bello, ualuisse et credentem | 4.1 |
| se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia | |
| et sperando atque audendo seruatum. postero die legatis re- | 5.1 |
| spondet, quamquam uereatur ne suas uires aliis eas com- | |
| modando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis | |
| quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae | 6.1 |
| ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naues im- | |
| ponant mature coquant nauesque in diem tertium expediri | |
| [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare | 7.1 |
| ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud | |
| se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naues | 8.1 |
| milites uiderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos | |
| modo sed etiam hostes fama Romani auxilii aduentantis im- | |
| pleuerunt. |