| in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra | 34.11.1.1 |
| habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in | 2.1 |
| quibus unus filius eius erat, uenerunt querentes castella sua | |
| oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium | |
| Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si | 3.1 |
| tanta manus uenisset, mansuros. ad ea consul moueri quidem | |
| se uel periculo eorum uel metu dicere, sed sibi nequaquam | 4.1 |
| tantum copiarum esse ut, cum magna uis hostium haud procul | |
| absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies ex- | |
| pectet, diuidendo exercitum minuere tuto uires possit. legati | 5.1 |
| ubi haec audierunt flentes ad genua consulis prouoluuntur, | |
| orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, re- | 6.1 |
| pulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in | |
| terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si | 7.1 |
| decedere fide, si coniurare cum ceteris uoluissent. nullis minis, | |
| nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi | |
| in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, | 8.1 |
| deos hominesque se testes facere inuitos et coactos se, ne | |
| eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum | |
| ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse. |