| eodem tempore M. Heluio decedenti ex ulteriore Hi- | 34.10.1.1 |
| spania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore | |
| Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. | |
| uiginti milia armatorum fuisse Ualerius scribit, duodecim | 2.1 |
| milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes | |
| omnes interfectos. inde ad castra Catonis Heluius peruenit | 3.1 |
| et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem | |
| Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter | |
| gestam ouans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in | 4.1 |
| aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta | |
| duo et signati bigatorum septemdecim milia uiginti tres et | |
| Oscensis argenti centum undeuiginti milia quadringentos un- | |
| dequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod | 5.1 |
| alieno auspicio et in aliena prouincia pugnasset; ceterum | |
| biennio post redierat, cum prouincia successori Q. Minucio | |
| tradita annum insequentem retentus ibi longo et graui fuisset | |
| morbo. itaque duobus modo mensibus ante Heluius ouans | 6.1 |
| urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius trium- | |
| pharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor | 7.1 |
| milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et | |
| Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia. |