| tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod cir- | 34.16.1.1 |
| cumducto exercitu procul nauibus suis castrisque, ubi spem | |
| <nusquam> nisi in uirtute haberent, inter medios hostes proe- | |
| lium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus | 2.1 |
| obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus | |
| effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam | |
| instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil | 3.1 |
| deinde a uictoria cessatum. cum receptui signo dato suos | |
| spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad | |
| quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut | 4.1 |
| sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus | |
| quam pugna pridie aduersa Emporitanos Hispanos accolasque | |
| eorum in deditionem compulit. multi et aliarum ciuitatium, | 5.1 |
| qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appel- | |
| latos benigne uinoque et cibo curatos domos dimisit. con- | 6.1 |
| festim inde castra mouit; et quacumque incedebat agmen | |
| legati dedentium ciuitates suas occurrebant, et cum Tarraco- | |
| nem uenit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, | |
| captiuique et Romani et socium ac Latini nominis uariis | 7.1 |
| casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reduce- | |
| bantur. fama deinde uolgatur consulem in Turdetaniam | 8.1 |
| exercitum ducturum, et ad deuios montanos 'profectum | |
| etiam' falso perlatum est. ad hunc uanum et sine auctore | 9.1 |
| ullo rumorem Bergistanorum ciuitatis septem castella de- | |
| fecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio | |
| in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso | 10.1 |
| Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, | |
| defecerunt. iterum subacti; sed non eadem uenia uictis fuit: | |
| sub corona ueniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent. |