| interim P. Manlius praetor exercitu uetere a Q. Minucio, | 34.17.1.1 |
| cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex | |
| ulteriore Hispania uetere item exercitu, in Turdetaniam pro- | |
| ficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur | 2.1 |
| Turdetani; freti tamen multitudine sua obuiam ierunt agmini | |
| Romano. eques immissus turbauit extemplo aciem eorum. | 3.1 |
| pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites | |
| ueteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam | |
| fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia | 4.1 |
| Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis | |
| parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum | 5.1 |
| ictus, ceteras quoque ciuitates ratus per occasionem idem | |
| facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam | 6.1 |
| rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi con- | |
| sciscerent, ferox genus, nullam uitam rati sine armis esse. | |
| quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium ciuita- | 7.1 |
| tium ad se uocari iussit atque iis 'non nostra' inquit 'magis | |
| quam uestra refert uos non rebellare, siquidem id maiore | 8.1 |
| Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper | |
| adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caueri | |
| posse, si effectum erit ne possitis rebellare. uolo id quam | 9.1 |
| mollissima uia consequi. uos quoque in ea re consilio me | |
| adiuuate: nullum libentius sequar quam quod uosmet ipsi | |
| attuleritis.' tacentibus spatium se ad deliberandum dierum | 10.1 |
| paucorum dare dixit. cum reuocati secundo quoque concilio | 11.1 |
| tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum | |
| parebant profectus, ut in quamque regionem uenerat, omnes | |
| qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam | 12.1 |
| tantum, grauem atque opulentam ciuitatem, uineis et pluteis | |
| cepit. |