| eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus | 34.18.1.1 |
| quam qui primi uenerant in Hispaniam, quod ad illos taedio | |
| imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usur- | 2.1 |
| pata libertate in seruitutem uelut adserendi erant; et ita mota | |
| omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defe- | |
| ctionem cogerentur nec, nisi in tempore subuentum foret, | |
| ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea uis animi atque | 3.1 |
| ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque | |
| ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent | |
| sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium | 4.1 |
| grauius seueriusque quam in semet ipsum imperium exer- | |
| ceret, parsimonia et uigiliis et labore cum ultimis militum | 5.1 |
| certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter | |
| honorem atque imperium haberet. |