| difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celti- | 34.19.1.1 |
| beri mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, facie- | |
| bant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones | |
| duxit. ubi eo uenit, castra separatim Celtiberi et Turdetani | 2.1 |
| habebant. cum Turdetanis extemplo leuia proelia incur- | |
| santes in stationes eorum Romani facere semperque uictores | |
| ex quamuis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in | 3.1 |
| conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium con- | |
| dicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad | 4.1 |
| Romanos uelint et duplex stipendium accipere quam quan- | |
| tum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, | 5.1 |
| publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod | |
| hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum | 6.1 |
| placeat, diem locumque constituant ubi secum armis de- | |
| cernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium | 7.1 |
| immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus | |
| decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum | 8.1 |
| Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in | |
| pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni | |
| saepe munimenta eorum, uelut communi pacto commercio, | |
| priuatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam | 9.1 |
| elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas | |
| cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito | 10.1 |
| Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque re- | |
| licta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla | 11.1 |
| mouentur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam | |
| praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris | |
| ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus. |