ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum 34.20.1.1
Sedetani Ausetani Suessetani. Lacetanos, deuiam et silue- 2.1
strem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum con-
scientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupa-
tus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. igitur ad 3.1
oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas
modo cohortes sed iuuentutem etiam merito infensorum iis
sociorum. oppidum longum, in latitudinem haudquaquam 4.1
tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus
constituit signa. ibi delectarum cohortium stationem relin- 5.1
quens praecepit iis ne se ex eo loco ante mouerent quam ipse
ad eos uenisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis
circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Sues-
setanae iuuentutis habebat: eos ad murum oppugnandum 5
subire iubet. quorum ubi arma signaque Lacetani cognouere, 6.1
memores quam saepe in agro eorum impune persultassent,
quotiens ipsos signis conlatis fudissent fugassentque, patefacta
repente porta uniuersi in eos erumpunt. uix clamorem eorum, 7.1
nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam sicut fu-
turum ratus erat consul fieri etiam uidit, equo citato subter 8.1
murum hostium ad cohortes auehitur atque eas arreptas, effusis
omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo
erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reci- 9.1
perent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentes in
deditionem accepit.