| confestim inde uictor ad Bergium castrum ducit. re- | 34.21.1.1 |
| ceptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in | |
| agros pacatos prouinciae eius fiebant. transfugit inde ad | 2.1 |
| consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares | |
| coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones | |
| receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum | 3.1 |
| domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa | |
| iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones | 4.1 |
| ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus | |
| meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; re- | 5.1 |
| pente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc | |
| arce capta barbaros circumuasit. huius potitus loci consul eos | |
| qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere | |
| iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut uenderet imperauit, | 6.1 |
| de praedonibus supplicium sumpsit. pacata prouincia uecti- | 7.1 |
| galia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum | |
| institutis locupletior in dies prouincia fuit. ob has res gestas | 8.1 |
| in Hispania supplicationem in triduum patres decreuerunt. |