eadem aestate alter consul L. Ualerius Flaccus in Gallia 34.22.1.1
cum Boiorum manu propter Litanam siluam signis conlatis
secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa tra- 2.1
duntur; ceteri omisso bello in uicos suos atque agros dilapsi.
consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae 3.1
exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta
fuerant.
cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. 4.1
Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis,
quibus nec pro spe uictoriae praemia contigerant nec diu
quies placere poterat, uniuersa Graecia simul pacis liberta-
tisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis 5.1
in bello uirtutem Romani ducis quam in uictoria tem-
perantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus
consultum quo bellum aduersus Nabim Lacedaemonium
decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conuentum 6.1
Corinthum omnium sociarum ciuitatium legationibus in
diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes
conuenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione
est usus: 'bellum aduersus Philippum non magis communi 7.1
animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique
suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam 8.1
nunc Carthaginienses hostes eorum iuuando, nunc hic sociis
nostris oppugnandis uiolauerat et in uos talis fuit ut nobis, 9.1
etiamsi nostrarum obliuisceremur iniuriarum, uestrae iniuriae
satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex 10.1
uobis pendet. refero enim ad uos utrum Argos, sicut scitis
ipsi, ab Nabide occupatos pati uelitis sub dicione eius esse an 11.1
aequum censeatis nobilissimam uetustissimamque ciuitatem,
in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu
quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec con- 12.1
sultatio, ut uidetis, tota de re pertinente ad uos est: Romanos
nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius ciuitatis
seruitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum 13.1
si uos nec cura eius ciuitatis nec exemplum nec periculum
mouet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique
facimus. de hac re uos consulo, staturus eo quod plures
censueritis.' 5