| post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum | 34.23.1.1 |
| sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum | 2.1 |
| poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita ex- | |
| tulisset—imploratos [auxilium] aduersus Philippum tulisse | |
| opem, non rogatos ultro aduersus tyrannum Nabim offerre | 3.1 |
| auxilium—indignatusque esset haec tanta merita sermonibus | |
| tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri | 4.1 |
| potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi | |
| Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, inuectus primum | 5.1 |
| in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, ad- | |
| sentationis propriae gratia communem causam prodentes, | |
| questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad | 6.1 |
| postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum | |
| recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos | 7.1 |
| hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere | |
| suas urbes agrosque fore deuicto Philippo fraudari Echino et | |
| Pharsalo, insimulauit fraudis Romanos quod uano titulo | 8.1 |
| libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis | |
| tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia | |
| obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chal- | 9.1 |
| cisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, | |
| postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus | 10.1 |
| Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in | |
| Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et uoluntate sua | 11.1 |
| Nabim praesidium Argis deducturum, aut ui atque armis | |
| coacturos in potestate consentientis Graeciae esse. |