| haec uaniloquentia primum Aristaenum praetorem | 34.24.1.1 |
| Achaeorum excitauit. 'ne istuc' inquit 'Iuppiter optimus | 2.1 |
| maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut | |
| illa ciuitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones | |
| Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a | |
| uobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab | 3.1 |
| istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media | |
| Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam | |
| tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus | 4.1 |
| ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam | |
| immanes beluae uiuunt. itaque uos rogamus, Romani, ut et | |
| ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis | |
| ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec re- | 5 |
| linquatis.' Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos | 5.1 |
| responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos | |
| uideret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum | 6.1 |
| itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre | |
| se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis | |
| Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro uiribus | 7.1 |
| suis quaeque ciuitates mitterent est hortatus. ad Aetolos | |
| legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod euenit, | |
| quam spe impetrari posse. |