| tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent im- | 34.25.1.1 |
| perauit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agen- | 2.1 |
| tibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae | |
| habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias | 3.1 |
| adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas | |
| Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus | |
| mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posue- | |
| runt castra. postero die in campum Argiuorum descenderunt | 4.1 |
| et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. | |
| praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem | 5.1 |
| tyranni et uxoris eius frater, qui sub aduentum Romanorum | |
| et utrasque arces—nam duas habent Argi—et loca alia quae | |
| aut opportuna aut suspecta erant ualidis praesidiis firmauit; | |
| sed inter haec agenda pauorem iniectum aduentu Romanorum | 6.1 |
| dissimulare haudquaquam poterat. | |
| et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. | |
| Damocles erat Argiuus, adulescens maioris animi quam con- | 7.1 |
| silii, qui primo iure iurando interposito de praesidio ex- | |
| pellendo cum idoneis conlocutus, dum uires adicere | |
| coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. con- | 8.1 |
| loquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum | |
| accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque <est> | |
| coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur | |
| arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit | 9.1 |
| ire clamitans ut qui saluam rem publicam uellent auctorem | |
| et ducem se libertatis sequerentur. haud sane mouit quem- | 10.1 |
| quam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi | |
| praesidii cernebant. haec uociferantem eum Lacedaemonii | 11.1 |
| circumuentum cum suis interfecerunt. comprensi deinde | |
| quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam | 12.1 |
| coniecti; <alii> proxima nocte funibus per murum demissi ad | |
| Romanos perfugerunt. |