| Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus | 34.26.1.1 |
| fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si | 2.1 |
| propius castra admouerentur, non quieturos Argiuos, misit | |
| expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim—gymna- | |
| sium id est minus trecentos passus ab urbe—cum erum- | 3.1 |
| pentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque | |
| eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra | |
| eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; | |
| diem inde unum in speculis fuit, si quid noui motus oreretur. | 4.1 |
| postquam oppressam metu ciuitatem uidit, aduocat consilium | |
| de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter | 5.1 |
| Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia | |
| esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequa- | 6.1 |
| quam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum | |
| disserentem cum haud dubia adprobatione audiuit; et ipse | 7.1 |
| adiecit, cum pro Argiuis aduersus tyrannum bellum susce- | |
| ptum sit, quid minus conueniens esse quam omisso hoste | |
| Argos oppugnari? se uero caput belli Lacedaemonem et | 8.1 |
| tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum ex- | |
| peditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et | |
| conuectum est: uiride, ne hostes mox haberent, protritum et | |
| corruptum. castra deinde mouit et Parthenio superato | 9.1 |
| monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi | |
| priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expe- | |
| ctauit. uenerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et | 10.1 |
| Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum | |
| adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati | |
| morabantur Romanum. nauales quoque magnae copiae | 11.1 |
| conueniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta | |
| nauibus uenerat, iam Rhodiae duodeuiginti tectae naues, iam | |
| Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis | |
| nauibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae | 5 |
| nauigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules per- | 12.1 |
| multi, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in | |
| castra Romana conuenerunt; multi autem erant iam per | 13.1 |
| aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii | |
| ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure | 14.1 |
| gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo | |
| tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lace- | |
| daemone fuit. |