| cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum | 34.27.1.1 |
| et prope nulla spes esset uere suas hostiumque aestimanti | |
| uires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos | 2.1 |
| iuuentutis eorum exciuit, cum mille iam haberet, et tria | |
| milia mercennariorum militum, decem milia popularium | |
| cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa ualloque | 3.1 |
| urbem communiuit; et ne quid intestini motus oreretur, metu | |
| et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut saluum | |
| uellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quos- | 4.1 |
| dam ciuium haberet, eductis in campum omnibus copiis— | |
| Dromon ipsi uocant—positis armis ad contionem uocari | 5.1 |
| iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos | |
| circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti cauen- | 6.1 |
| tique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre | |
| si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi | |
| potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque | 7.1 |
| quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tem- | |
| pestas praetereat: hostibus repulsis—a quibus, si modo pro- | |
| ditio intestina satis caueatur, minus periculi esse—extemplo | |
| eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme prin- | 8.1 |
| cipum iuuentutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen re- | |
| sponderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes | |
| interfecti. Ilotarum deinde quidam—hi sunt iam inde | 9.1 |
| antiquitus castellani, agreste genus—transfugere uoluisse in- | |
| simulati per omnes uicos sub uerberibus acti necantur. hoc | |
| terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu | |
| nouorum consiliorum. intra munitiones copias continebat | 10.1 |
| nec parem se ratus, si dimicare acie uellet, et urbem relin- | |
| quere tam suspensis et incertis omnium animis metuens. |