| Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab statiuis | 34.28.1.1 |
| die altero ad Sellasiam super Oenunta fluuium peruenit, quo | |
| in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedae- | |
| moniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde | 2.1 |
| cum audisset descensum difficilis et artae uiae esse, breui per | |
| montes circuitu praemissis qui munirent uiam, lato satis et | |
| patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem | |
| moenibus, peruenit. ubi castra metantes Romanos Quincti- | 3.1 |
| umque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum | |
| auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt | |
| nihil tale expectantes quia nemo iis obuius toto itinere fuerat | |
| ac ueluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus | 4.1 |
| equites, equitibus pedites uocantibus, cum in se cuique mini- | |
| mum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum | |
| superuenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in | 5.1 |
| proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in | |
| urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent | 6.1 |
| ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; | |
| postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. | |
| postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas | 7.1 |
| Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: pri- | |
| mae legionariae cohortes ibant, leuis armatura et equites | |
| agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque | 8.1 |
| sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis | |
| fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam ex- | 9.1 |
| tremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie | |
| eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. | 10.1 |
| Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne | |
| inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa ex- | |
| templo conuertit totumque in hostem agmen circumegit. | |
| itaque, uelut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu | 11.1 |
| proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; | |
| quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum pru- | |
| dentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et di- | |
| spersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope | 12.1 |
| Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia cir- | |
| cumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam | |
| hostium porta excedente castra mouit ad fluuium Eurotam. | |
| inde uallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes | 5 |
| euastat. |