| eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida | 34.29.1.1 |
| partim uoluntate, partim metu aut ui recepit. certior deinde | 2.1 |
| factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum | |
| Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra | |
| Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo | 3.1 |
| tempore ualida urbs et multitudine ciuium incolarumque et | |
| omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem | 4.1 |
| haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum | |
| superuenerunt. ingens multitudo naualium sociorum e tribus | 5.1 |
| contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppu- | |
| gnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant | |
| effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam | 6.1 |
| arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus euersa est | |
| turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et | 7.1 |
| Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut disten- | |
| derent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina | |
| iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua in- | 8.1 |
| tenderant penetrarent; sed tardauit impetum eorum spes | |
| obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexa- | |
| goridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas | 9.1 |
| miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum | |
| ad eam rem tempus et ratio conuenisset, a Gorgopa proditor | |
| interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et diffi- | 10.1 |
| cilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor | |
| milibus delectorum militum superuenisset. is cum supercilio | 11.1 |
| haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem osten- | |
| disset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra | |
| marique instaret, tum uero desperatio Gorgopan quoque | 12.1 |
| coegit id consilii quod in altero morte uindicauerat capere, | |
| et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habe- | 13.1 |
| bat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum | 14.1 |
| traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita | |
| custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis | |
| militibus et duobus milibus Argiuorum Lacedaemonem ad | |
| Nabim uenit. | 5 |