| Nabis sicut primo aduentu Romanae classis et traditione | 34.30.1.1 |
| oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parua spe | |
| cum acquieuisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque | 2.1 |
| traditum Romanis audiuit esse <et>, cum ab terra omnibus | |
| circa hosti<li>bus nihil spei esset, a mari quoque toto se inter- | |
| clusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in | 3.1 |
| castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. | |
| qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem uenit nullis | 4.1 |
| cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum im- | |
| peratore liceret. consilio aduocato cum omnes dandum | 5.1 |
| conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae | 6.1 |
| regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum uenissent, | |
| relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis | 7.1 |
| cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et | |
| Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum prae- | |
| tore tribunisque militum paucis descendit. |