| ibi permisso [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita | 34.31.1.1 |
| coepit tyrannus: 'si ipse per me, T. Quincti uosque qui | |
| adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum | |
| aut inferretis possem, tacitus euentum fortunae meae expe- | |
| ctassem: nunc imperare animo nequiui quin, priusquam | 2.1 |
| perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales | 3.1 |
| essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil | |
| societatis fides sancti haberet, in me quoque uobis quid | |
| faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum uos intueor, | 4.1 |
| Romanos esse uideo, qui rerum diuinarum foedera, huma- | |
| narum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse | 5.1 |
| respexi, eum <me> esse spero cui et publice, sicut ceteris Lace- | |
| daemoniis, uobiscum uetustissimum foedus sit et meo | |
| nomine priuatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello | |
| renouata. at enim ego eam uiolaui et euerti, quod Argiuorum | 6.1 |
| ciuitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res | 7.1 |
| mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis uocantibus | |
| ac tradentibus urbem eam accepi, non occupaui, et accepi | |
| urbem cum Philippi partium non in uestra societate esset. | |
| tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, | 8.1 |
| societas mihi uobiscum conuenit et ut uobis mitterem ad | |
| bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. | |
| at hercule in ea controuersia quae de Argis est superior sum | 9.1 |
| et aequitate rei, quod non uestram urbem sed hostium, quod | |
| uolentem non ui coactam accepi, et uestra confessione, quod | 10.1 |
| in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum | 11.1 |
| nomen tyranni et facta me premunt, quod seruos ad liberta- | |
| tem uoco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine | 12.1 |
| hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse | |
| qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. | |
| tum me regem appellari a uobis memini: nunc tyrannum | 13.1 |
| uocari uideo. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi | |
| meae inconstantiae, cum uos mutetis, uobis uestrae reddenda | |
| ratio est. quod ad multitudinem seruis liberandis auctam | 14.1 |
| et egentibus diuisum agrum attinet, possum quidem et in | |
| hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque | 15.1 |
| sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello | |
| aduersus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non | 16.1 |
| dico "quid in eo uos laesissem aut uestram amicitiam uiolas- | |
| sem?" sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. | |
| nolite ad uestras leges atque instituta exigere ea quae | 17.1 |
| Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. uos a | |
| censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere | |
| opibus, plebem subiectam esse illis uultis: noster legum lator | 18.1 |
| non in paucorum manu rem publicam esse uoluit, quem uos | |
| senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem | |
| in ciuitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore | |
| credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus | 19.1 |
| me ipse egisse quam pro patria sermonis breuitate fateor; et | |
| breuiter peroratum esse potuit nihil me, postquam uobiscum | |
| institui amicitiam, cur eius uos paeniteret commisisse.' |