| ad haec imperator Romanus: 'amicitia et societas nobis | 34.32.1.1 |
| nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto | |
| ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per | 2.1 |
| uim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc | |
| Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupauerant, usur- | |
| parunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam | 3.1 |
| quid minus conueniret quam eos qui pro libertate Graeciae | |
| aduersus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere | |
| amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saeuissimo et | |
| uiolentissimo in suos? nobis uero, etiamsi Argos nec cepisses | 4.1 |
| per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam | |
| Lacedaemon quoque uindicanda in antiquam libertatem erat | |
| atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi | |
| mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi | 5.1 |
| deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas | |
| clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus | |
| tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae | |
| seruientes deforment? at enim cum Philippo Argiui sen- | 6.1 |
| serunt. remittimus hoc tibi ne nostram uicem irascaris. satis | |
| compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, | |
| non ciuitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque | 7.1 |
| praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico | |
| consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu | 8.1 |
| omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera | |
| liberauimus Graecia: quid tandem censes in Argiuis, qui | |
| insontes publici consilii sint, facturos? seruorum ad liberta- | 9.1 |
| tem uocatorum et egentibus hominibus agri diuisi crimina | |
| tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid | |
| ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia | |
| facinora eduntur? exhibe liberam contionem uel Argis uel | 10.1 |
| Lacedaemone, si audire iuuat uera dominationis impotentis- | |
| simae crimina. ut alia omnia uetustiora omittam, quam cae- | 11.1 |
| dem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis | |
| edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedae- | |
| moniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos | 12.1 |
| omnibus audientibus ciuibus tuis te in custodia habiturum | |
| esse pronuntiasti, iube uinctos produci: miseri parentes quos | |
| falso lugent uiuere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid | 13.1 |
| ad uos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc | |
| iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique | |
| gesserunt bellum? "uos tamen" inquis "uestramque amici- | 14.1 |
| tiam ac societatem proprie non uiolaui." quotiens uis te id | |
| arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. | |
| quibus igitur rebus amicitia uiolatur? nempe his maxime | 15.1 |
| duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus | |
| te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, | 16.1 |
| uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in | |
| amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem | |
| ui atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non | 17.1 |
| societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per | |
| Philoclen praefectum eius pepigisti et, <ut> bellum aduersus | 18.1 |
| nos gerens, mare circa Maleum infestum nauibus piraticis | |
| fecisti et plures prope ciues Romanos quam Philippus cepisti | |
| atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promun- | 19.1 |
| turium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus | |
| nauibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare | 20.1 |
| et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis | |
| loquere.' |