| cum aduersus tendendo nihil moueret socios, simulando | 34.34.1.1 |
| se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii | |
| sui traduxit. 'bene uertat' inquit, 'obsideamus Lacedae- | 2.1 |
| monem, quando ita placet. illud modo ne fallat: [ceterum] | |
| cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et | |
| obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam | |
| nunc hoc ita proponere uos animis oportet hibernandum | 5 |
| circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tan- | 3.1 |
| tum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad | |
| sustinenda ea parati essetis hortarer uos; nunc impensa quo- | 4.1 |
| que magna eget in opera, in machinationes et tormenta | |
| quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus uobis | |
| nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente | 5.1 |
| trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scriben- | |
| dum ante uestris ciuitatibus censeo explorandumque quid | |
| quaeque animi, quid uirium habeat. auxiliorum satis super- | 6.1 |
| que habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. | |
| nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc | |
| hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.' | |
| haec oratio primum animos omnium ad respicienda <sua> | 7.1 |
| cui<us>que domestica mala conuertit, segnitiam, inuidiam | |
| et obtrectationem domi manentium aduersus militantes, | |
| libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, | 8.1 |
| malignitatem conferendi ex priuato. uersis itaque subito | 9.1 |
| uoluntatibus faceret quod e re publica populi Romani | |
| sociorumque esse crederet imperatori permiserunt. |