| inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque mili- | 34.35.1.1 |
| tum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has con- | |
| scripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque | 2.1 |
| et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent | |
| Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus | |
| confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae | 3.1 |
| Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut | |
| ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis | |
| quae in Argiuorum agro essent praesidia omnia deducerentur | |
| uacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde | 4.1 |
| mancipium regium publicumue aut priuatum educeretur: si | |
| qua dolo malo publice aut priuatim ante educta forent, do- | |
| minis recte restituerentur; naues quas ciuitatibus maritimis | 5.1 |
| ademisset redderet neue ipse nauem ullam praeter duos | |
| lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; | |
| perfugas et captiuos omnibus sociis populi Romani ciuitati- | 6.1 |
| bus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque | |
| domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos | 7.1 |
| coniuges restitueret quae earum uiros sequi uoluissent, inuita | |
| ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis | 8.1 |
| qui aut in ciuitates suas aut ad Romanos transissent, iis res | |
| suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem | 9.1 |
| haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societa- | |
| tem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu | |
| bellum gereret; ciuitatibus omnibus, quasque [et] ipse re- | 10.1 |
| stituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi | |
| Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse | |
| suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castel- | 11.1 |
| lum in suo alienoue agro conderet; obsides ea ita futura daret | |
| quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis | |
| suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinqua- | |
| ginta talenta in singulos annos per annos octo. | 5 |