| haec conscripta castris propius urbem motis Lacedae- | 34.36.1.1 |
| monem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat | |
| tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum | 2.1 |
| mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offen- | |
| debat quod et naues et maritimae ciuitates ademptae erant. | |
| fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram <a> Maleo | 3.1 |
| praedatoriis nauibus infestam habenti; iuuentutem praeterea | |
| ciuitatium earum ad supplementum longe optimi generis | |
| militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto | 4.1 |
| uolutauerat cum amicis, uolgo tamen omnes fama ferebant, | |
| uanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum | |
| regiorum ingeniis. non tam omnia uniuersi quam ea quae ad | 5.1 |
| quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges | |
| in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid pos- | |
| sederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. | |
| seruis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed | 6.1 |
| multo foedior quam fuisset ante seruitus redeuntibus in | |
| iratorum dominorum potestatem ante oculos obuersabatur. | |
| mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre | 7.1 |
| ferebant et reditum sibi nullum esse in ciuitates uidebant | |
| infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum. |