| haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito | 34.37.1.1 |
| ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam | 2.1 |
| multitudinem cerneret tyrannus, contionem aduocari iussit. | |
| ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et | 3.1 |
| grauiora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad | |
| singula nunc ab uniuersis nunc a partibus contionis ac- | |
| clamaretur, interrogauit quid se respondere ad ea aut quid | |
| facere uellent. prope una uoce omnes nihil responderi | 4.1 |
| et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo | |
| solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes | |
| fortunam adiuuare aiebant. his uocibus incitatus tyrannus | 5.1 |
| et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad | |
| obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat | 6.1 |
| pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra | |
| quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et | |
| emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin | |
| bellandum esset exemerunt. leuia inde proelia per quadri- | 7.1 |
| duum primum sine ullo satis certo euentu commissa. quinto | 8.1 |
| die prope iusta pugna adeo pauentes in oppidum Lace- | |
| daemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga | |
| fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia | |
| urbem intrarint. | 5 |