| et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis ex- | 34.38.1.1 |
| cursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis | |
| superesse ratus, missis qui omnes nauales socios a Gytheo | |
| accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad uisendum | |
| urbis situm moenia circumuehitur. fuerat quondam sine | 2.1 |
| muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque | |
| obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus | |
| armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis | 3.1 |
| omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis— | |
| erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum | |
| equitumque, simul terrestrium ac naualium copiarum, ad | |
| quinquaginta milia hominum—urbem cinxit. alii scalas, | 4.1 |
| alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam | |
| terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique | |
| omnes, ut qua primum occurrerent quaue opem ferrent ad | |
| omnia simul pauentes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris | 5.1 |
| in exercitu erat, trifariam diuisum: parte una a Phoebeo, | |
| altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias | |
| appellant—omnia autem haec aperta sine muro loca sunt— | |
| adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumuasis- | 6.1 |
| set, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios | |
| trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse | |
| occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique | 7.1 |
| pauore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire | |
| posset, nec inops modo consilii sed uix mentis compos esset. |