| Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, | 34.39.1.1 |
| ternaeque acies tempore uno locis diuersis pugnabant; deinde | 2.1 |
| crescente certamine nequaquam erat proelium par. missi- | |
| libus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitu- | |
| dine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii | |
| uani, alii leues admodum ictus erant. nam propter angustias | 3.1 |
| loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum | |
| procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, | |
| sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. | |
| itaque ex aduerso missa tela nulla in corporibus, rara in | 4.1 |
| scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis uol- | |
| nerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non | 5.1 |
| tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sub- | 6.1 |
| latis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut | |
| non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex | |
| propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta sub- | |
| ibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae | 7.1 |
| turba tenuerunt: postquam in patentiorem uiam urbis paula- | |
| tim urgentes hostem processere, non ultra uis eorum atque | |
| impetus sustineri poterant. cum terga uertissent Lace- | 8.1 |
| daemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem | |
| ut capta urbe trepidans quanam ipse euaderet circumspecta- | |
| bat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis funge- | 9.1 |
| batur, tunc uero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi | |
| enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento tem- | 10.1 |
| poris arsissent, ut adiuuantibus ignem qui alias ad extinguen- | |
| dum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum | 11.1 |
| modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos perue- | |
| nire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem | |
| quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant | 12.1 |
| Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a | |
| muro et qui iam intrauerant, ne incendio ab tergo oriente | |
| intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius post- | 13.1 |
| quam quid rei esset uidit, receptui canere iussit. ita iam capta | |
| prope urbe reuocati redierunt in castra. |