| Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei | 34.40.1.1 |
| nactus per triduum insequens territauit eos nunc proeliis | |
| lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne | |
| exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus | 2.1 |
| tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius | |
| primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter | |
| orantem aduolutumque genibus tandem audiuit. prima | 3.1 |
| oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein | 4.1 |
| cum ea uelut uana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta | |
| est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus | |
| editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. | |
| dum oppugnatur tyrannus, Argiui nuntiis aliis [prope] | 5.1 |
| super alios adferentibus tantum non iam captam Lace- | |
| daemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum | 6.1 |
| parte ualidissima praesidii excesserat, contempta paucitate | |
| eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium | |
| expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer prae- | 7.1 |
| fuerat, uiuum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius | |
| superuenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone | |
| Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem. |