| laeta ciuitas celeberrimum festorum dierum ac nobile | 34.41.1.1 |
| ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praeter- | |
| missum, in aduentum Romani exercitus ducisque indixerunt | |
| praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae | 2.1 |
| gaudium cumularent: reducti ciues ab Lacedaemone erant | |
| quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; red- | 3.1 |
| ierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et | |
| caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo interuallo | |
| libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum | |
| tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso | 5 |
| Nemeorum die uoce praeconis libertas est Argiuorum. Achaeis | 4.1 |
| quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium | |
| laetitiae adferebant, tantum serua Lacedaemon relicta et | |
| lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. | |
| Aetoli uero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo | 5.1 |
| non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae | |
| urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem | 6.1 |
| legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilis- | |
| simos ciues in exilio uicturos; Nabidis dominationis satellitem | |
| factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, | 7.1 |
| unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. | |
| sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse | 8.1 |
| tyrannum tradant sed castris aduersus Romana positis castra | |
| diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, | 9.1 |
| coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores | |
| suos a Romanis facto: eo proelio uictum castrisque exutum | 10.1 |
| pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, | |
| capta plus quattuor milia essent. |