| tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, | 1.12.1.1 |
| cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum | |
| Capitolinumque collem campi est complesset, non prius de- | |
| scenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae | |
| arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere. prin- | 2.1 |
| cipes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius | |
| ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo | |
| loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. ut | 3.1 |
| Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque | |
| est. ad ueterem portam Palati Romulus et ipse turba | |
| fugientium actus, arma ad caelum tollens, 'Iuppiter, tuis' | 4.1 |
| inquit 'iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta | |
| ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc | |
| armati superata media ualle tendunt; at tu, pater deum | 5.1 |
| hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Ro- | 6.1 |
| manis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori | |
| Ioui, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope serua- | |
| tam urbem esse, uoueo.' haec precatus, ueluti sensisset | 7.1 |
| auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus | |
| maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' restitere | |
| Romani tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Ro- | |
| mulus prouolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab | 8.1 |
| arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum | |
| foro spatium est. nec procul iam a porta Palati erat, cla- | |
| mitans: 'uicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam | |
| sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum | 5 |
| uiris.' in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum | 9.1 |
| iuuenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Met- | |
| tius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani perse- | |
| quuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit | |
| Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium tre- | 10.1 |
| pidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos | |
| tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocanti- | |
| bus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani | |
| Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant | 5 |
| proelium; sed res Romana erat superior. |