| dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per | 1.11.1.1 |
| occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos in- | |
| cursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta | |
| palatos in agris oppressit. fusi igitur primo impetu et cla- | 2.1 |
| more hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem | |
| Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat | |
| ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita | |
| rem coalescere concordia posse. facile impetratum. inde | 3.1 |
| contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus | |
| etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit. | |
| utroque coloniae missae: plures inuenti qui propter uberta- | 4.1 |
| tem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde | |
| frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis | |
| raptarum. | |
| nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maxi- | 5.1 |
| mum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, | |
| nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. consilio | 6.1 |
| etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. | |
| huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut armatos in | |
| arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia | |
| petitum ierat. accepti obrutam armis necauere, seu ut ui | 7.1 |
| capta potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne | |
| quid usquam fidum proditori esset. additur fabula, quod | 8.1 |
| uolgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laeuo | |
| gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam | |
| quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis | |
| donis congesta. sunt qui eam ex pacto tradendi quod in | 9.1 |
| sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude | |
| uisam agere sua ipsam peremptam mercede. |