| iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum | 1.10.1.1 |
| parentes tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis | |
| ciuitates concitabant. nec domi tantum indignationes con- | |
| tinebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem | |
| Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in | 5 |
| iis regionibus erat conueniebant. Caeninenses Crustumi- | 2.1 |
| nique et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars perti- | |
| nebat. lente agere his Tatius Sabinique uisi sunt: ipsi inter | |
| se tres populi communiter bellum parant. ne Crustumini | 3.1 |
| quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium | |
| satis se impigre mouent; ita per se ipsum nomen Caeninum | |
| in agrum Romanum impetum facit. sed effuse uastantibus | 4.1 |
| fit obuius cum exercitu Romulus leuique certamine docet | |
| uanam sine uiribus iram esse. exercitum fundit fugatque, | |
| fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: | |
| duce hostium occiso urbem primo impetu capit. inde exer- | 5.1 |
| citu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum fac- | |
| torum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi | |
| suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium | |
| escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram de- | 5 |
| posuisset, simul cum dono designauit templo Iouis fines | |
| cognomenque addidit deo: 'Iuppiter Feretri' inquit, 'haec | 6.1 |
| tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his | |
| regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem | |
| opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me | |
| auctorem sequentes posteri ferent.' haec templi est origo | 7.1 |
| quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde dis | |
| uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos | |
| eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum | |
| eius doni uolgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot | 5 |
| bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris | |
| fuit. |