| iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum | 1.9.1.1 |
| ciuitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis | |
| aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi | |
| spes prolis nec cum finitimis conubia essent. tum ex con- | 2.1 |
| silio patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit qui | |
| societatem conubiumque nouo populo peterent: urbes quo- | 3.1 |
| que, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua uirtus ac di | |
| iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis | 4.1 |
| scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam | |
| uirtutem; proinde ne grauarentur homines cum hominibus | |
| sanguinem ac genus miscere. nusquam benigne legatio | 5.1 |
| audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio | |
| crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. ac | |
| plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asy- | |
| lum aperuissent; id enim demum compar conubium fore. | 5 |
| aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad uim spec- | 6.1 |
| tare res coepit. cui tempus locumque aptum ut daret | |
| Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria | |
| parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia uocat. indici | 7.1 |
| deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum | |
| sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspecta- | |
| tamque facerent. multi mortales conuenere, studio etiam | 8.1 |
| uidendae nouae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, | |
| Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo | 9.1 |
| cum liberis ac coniugibus uenit. inuitati hospitaliter per | |
| domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem | |
| uidissent, mirantur tam breui rem Romanam creuisse. ubi | 10.1 |
| spectaculi tempus uenit deditaeque eo mentes cum oculis | |
| erant, tum ex composito orta uis signoque dato iuuentus | |
| Romana ad rapiendas uirgines discurrit. magna pars forte | 11.1 |
| in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excel- | |
| lentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines qui- | |
| bus datum negotium erat domos deferebant. unam longe | 12.1 |
| ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi | |
| cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam | |
| ferrent, identidem ne quis uiolaret Thalassio ferri clamitatum; | |
| inde nuptialem hanc uocem factam. | 5 |
| turbato per metum ludicro maesti parentes uirginum | 13.1 |
| profugiunt, incusantes uiolati hospitii foedus deumque inuo- | |
| cantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti | |
| uenissent. nec raptis aut spes de se melior aut indignatio | 14.1 |
| est minor. sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum | |
| id superbia factum qui conubium finitimis negassent; illas | |
| tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium | |
| ciuitatisque et quo nihil carius humano generi sit libe- | 5 |
| rum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora | 15.1 |
| dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gra- | |
| tiam ortam; eoque melioribus usuras uiris quod adnisurus | |
| pro se quisque sit ut, cum suam uicem functus officio sit, | |
| parentium etiam patriaeque expleat desiderium. accedebant | 16.1 |
| blanditiae uirorum, factum purgantium cupiditate atque | |
| amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces | |
| sunt. |