| rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium | 1.8.1.1 |
| multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re | |
| praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta | 2.1 |
| generi hominum agresti fore ratus, si se ipse uenerabilem | |
| insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustio- | |
| rem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. alii | 3.1 |
| ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum | |
| secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sen- | |
| tentiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis | |
| finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, | 5 |
| <et> numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse | |
| Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato rege | |
| singulos singuli populi lictores dederint. | |
| crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appe- | 4.1 |
| tendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad | |
| id quod tum hominum erat munirent. deinde ne uana urbis | 5.1 |
| magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa uetere con- | |
| silio condentium urbes, qui obscuram atque humilem con- | |
| ciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem emen- | |
| tiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos | 5 |
| lucos est asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis | 6.1 |
| sine discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum | |
| perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris | |
| fuit. cum iam uirium haud paeniteret consilium deinde | 7.1 |
| uiribus parat. centum creat senatores, siue quia is numerus | |
| satis erat, siue quia soli centum erant qui creari patres pos- | |
| sent. patres certe ab honore patriciique progenies eorum | |
| appellati. | 5 |