priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures; iamque 1.7.1.1
nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset,
utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi
praecepto, at hi numero auium regnum trahebant. inde cum 2.1
altercatione congressi certamine irarum ad caedem uertuntur;
ibi in turba ictus Remus cecidit. uolgatior fama est ludibrio
fratris Remum nouos transiluisse muros; inde ab irato Ro-
mulo, cum uerbis quoque increpitans adiecisset, 'sic deinde, 5
quicumque alius transiliet moenia mea,' interfectum. ita 3.1
solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris
nomine appellata.
Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. sacra
dis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro insti- 5
tuta erant, facit. Herculem in ea loca Geryone interempto 4.1
boues mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim
fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco
herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boues et ipsum
fessum uia procubuisse. ibi cum eum cibo uinoque graua- 5.1
tum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus,
ferox uiribus, captus pulchritudine boum cum auertere eam
praedam uellet, quia si agendo armentum in speluncam com-
pulisset ipsa uestigia quaerentem dominum eo deductura 5
erant, auersos boues eximium quemque pulchritudine caudis
in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno 6.1
excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse
numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo
uestigia ferrent. quae ubi omnia foras uersa uidit nec in
partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco 5
infesto agere porro armentum occepit. inde cum actae 7.1
boues quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent,
reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem con-
uertit. quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui pro-
hibere conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam 5
inuocans [morte] occubuit. Euander tum ea, profugus ex 8.1
Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca,
uenerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes
artium homines, uenerabilior diuinitate credita Carmentae
matris, quam fatiloquam ante sibyllae in Italiam aduentum 5
miratae eae gentes fuerant. is tum Euander concursu pas- 9.1
torum trepidantium circa aduenam manifestae reum caedis
excitus postquam facinus facinorisque causam audiuit, habi-
tum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque
humana intuens rogitat qui uir esset. ubi nomen patremque 10.1
ac patriam accepit, 'Ioue nate, Hercules, salue,' inquit; 'te
mihi mater, ueridica interpres deum, aucturum caelestium
numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulen-
tissima olim in terris gens maximam uocet tuoque ritu colat.' 5
dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata 11.1
ara condita ac dicata ait. ibi tum primum boue eximia 12.1
capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium
dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime
inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita euenit ut Potitii 13.1
ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii
extis adesis ad ceteram uenirent dapem. inde institutum
mansit donec Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium
uescerentur. Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius 14.1
per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis publicis
sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.
haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina susce- 15.1
pit, iam tum immortalitatis uirtute partae ad quam eum sua
fata ducebant fautor.