| Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem | 1.6.1.1 |
| atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in | |
| arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam | |
| iuuenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes uidit, | |
| extemplo aduocato concilio scelera in se fratris, originem | 5 |
| nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem dein- | |
| ceps tyranni seque eius auctorem ostendit. iuuenes per | 2.1 |
| mediam contionem agmine ingressi cum auum regem salutas- | |
| sent, secuta ex omni multitudine consentiens uox ratum | |
| nomen imperiumque regi efficit. | |
| ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque | 3.1 |
| cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant | |
| urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latino- | |
| rumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile | |
| spem facerent paruam Albam, paruum Lauinium prae ea | 5 |
| urbe quae conderetur fore. interuenit deinde his cogitatio- | 4.1 |
| nibus auitum malum, regni cupido, atque inde foedum cer- | |
| tamen coortum a satis miti principio. quoniam gemini essent | |
| nec aetatis uerecundia discrimen facere posset, ut di quorum | |
| tutelae ea loca essent auguriis legerent qui nomen nouae | 5 |
| urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, | |
| Remus Auentinum ad inaugurandum templa capiunt. |