| principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. | 34.43.1.1 |
| Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni | |
| Romam uenerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus | 2.1 |
| datus est. pax quae cum T. Quinctio conuenisset ut rata esset | |
| petierunt impetraruntque. de prouinciis cum relatum esset, | 3.1 |
| senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hi- | |
| spania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus | |
| Italia prouincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem | 4.1 |
| censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum graue | |
| ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam | |
| transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc | 5.1 |
| Aetoli, haud dubii hostes, uocarent ad bellum, illinc Hanni- | |
| bal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum | 6.1 |
| de prouinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: | |
| Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuuentio peregrina | |
| euenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, | 7.1 |
| duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. | |
| in Macedoniam nouum exercitum transportari non placuit, | 8.1 |
| eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; | |
| item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in | |
| Hispania esset; consulibus ambobus Italiam prouinciam esse | 9.1 |
| et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus | |
| censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent. |