| uer sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. | 34.44.1.1 |
| Ualerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte | 2.1 |
| factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii | |
| patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu ponti- | |
| ficum censuerunt ludosque magnos qui una uoti essent tanta | |
| pecunia quanta adsoleret faciendos: uer sacrum uideri pecus | 3.1 |
| quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. | |
| Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. | |
| censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. | 4.1 |
| Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. <ii> principem senatus | |
| P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, | |
| legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore | |
| usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum | 5.1 |
| ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus | |
| imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea | |
| in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis | |
| adempti equi, nec in ullum ordinem saeuitum. atrium | 5 |
| Libertatis et uilla publica ab iisdem refecta amplificataque. | |
| uer sacrum ludique Romani uotiui quos uouerat Ser. Sul- | 6.1 |
| picius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati | |
| animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in | |
| deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus | |
| fuerat, comparauerat homines qui pluribus simul locis urbis | 7.1 |
| nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu | |
| ciuitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum | 8.1 |
| palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem | |
| demissus carcerem est necatusque. |