coloniae ciuium Romanorum eo anno deductae sunt 34.45.1.1
Puteolos Uolturnum Liternum, treceni homines in singulas.
item Salernum Buxentumque coloniae ciuium Romanorum 2.1
deductae sunt. deduxere triumuiri Ti. Sempronius Longus,
qui tum consul erat, M. Seruilius Q. Minucius Thermus.
ager diuisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in 3.1
agrum qui Arpinorum fuerat coloniam ciuium Romanorum
alii triumuiri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M.
Heluius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae 4.1
ciuium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis
captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci
habebant. triumuiri Cn. Octauius L. Aemilius Paulus C. 5.1
Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. <. . .>
C. Salonius deduxerunt.
prodigia quoque alia uisa eo anno Romae sunt, alia nun- 6.1
tiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae uisae
sunt; et terra aliquotiens pluuit et caput Uolcani arsit. nun- 7.1
tiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini
sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus
habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procu-
rata. et sacrificium nouemdiale factum est, quod Hadriani 8.1
nuntiauerant in agro suo lapidibus pluuisse.