| in Gallia L. Ualerius Flaccus proconsul circa Medio- | 34.46.1.1 |
| lanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad | |
| concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis | |
| depugnauit; decem milia hostium sunt caesa. per eos dies col- | 2.1 |
| lega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit. tulit in | |
| eo triumpho argenti infecti uiginti quinque milia pondo, | |
| bigati centum uiginti tria milia, Oscensis quingenta quadra- | |
| ginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda | 3.1 |
| diuisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. | |
| Ti. Sempronius consul in prouinciam profectus in Boiorum | 4.1 |
| primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum | |
| duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra | |
| locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines | |
| intrasset. consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset | 5.1 |
| hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si uideretur ei, | |
| maturaret uenire: se tergiuersando in aduentum eius rem | |
| extracturum. quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, | 6.1 |
| praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei | |
| maturandae erat ut priusquam coniungerentur consulum | |
| copiae rem transigerent. per biduum tamen nihil aliud quam | 7.1 |
| steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; | |
| tertio subiere ad uallum castraque simul ab omni parte ad- | |
| gressi sunt. consul arma extemplo capere milites iussit; | 8.1 |
| armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam | |
| hosti augeret et disponeret copias quibus quaeque portis | |
| erumperent. duae legiones duabus principalibus portis signa | 9.1 |
| efferre iussae. sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut | |
| clauderent uiam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris | 10.1 |
| magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque | |
| ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa foras efferrent, Galli | 11.1 |
| ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos pro- | |
| hiberent. nec ante in hanc aut illam partem moueri acies | 12.1 |
| potuerunt quam Q. Uictorius primi pili centurio et C. | |
| Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, | |
| rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signi- | |
| feris in hostes iniecerunt. dum repetunt enixe signum, | 13.1 |
| priores secundani se porta eiecerunt. |