| Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boi- | 34.48.1.1 |
| orum Ligurumque agros populantem isse, quod progredi siluae | |
| paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili re gesta | |
| Romam comitiorum causa redisse. | |
| eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna re- | 2.1 |
| duxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consum- | |
| psit mutandisque iis quae aut ipsius Philippi aut praefectorum | |
| eius licentia in ciuitatibus facta erant, cum suae factionis | |
| hominum uires augendo ius ac libertatem aliorum de- | 5 |
| primerent. ueris initio Corinthum conuentu edicto uenit. | 3.1 |
| ibi omnium ciuitatium legationes in contionis modum cir- | |
| cumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis | 4.1 |
| amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in | |
| Macedonia fuissent suisque rebus gestis. omnia cum ad- | 5.1 |
| probatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad men- | |
| tionem Nabidis uentum esset: id minime conueniens liberanti | |
| Graeciam uidebatur tyrannum reliquisse non suae solum | 6.1 |
| patriae grauem sed omnibus circa ciuitatibus metuendum, | |
| haerentem uisceribus nobilissimae ciuitatis. |