| nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine | 34.49.1.1 |
| excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum | |
| tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse: nunc, | 2.1 |
| cum aliter quam ruina grauissimae ciuitatis opprimi non | |
| posset, satius uisum esse tyrannum debilitatum ac totis prope | |
| uiribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui quam inter- | 3.1 |
| mori uehementioribus quam quae pati possit remediis ciuita- | |
| tem sinere, in ipsa uindicta libertatis perituram. praeteritorum | 4.1 |
| commemorationi subiecit proficisci sibi in Italiam atque | |
| omnem exercitum deportare in animo esse: Demetriadis | 5.1 |
| Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros dedu- | |
| cta, Acrocorinthum ipsis extemplo uidentibus uacuam Achaeis | |
| traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis | 6.1 |
| mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo | |
| Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedoni- | |
| bus Romanos dominos. sed illis nec quid dicerent nec quid | 7.1 |
| facerent quicquam unquam pensi fuisse; reliquas ciuitates | |
| monere ut <ex> factis, non ex dictis amicos pensent intel- | |
| legantque quibus credendum et a quibus cauendum sit. | |
| libertate modice utantur: temperatam eam salubrem et | 8.1 |
| singulis et ciuitatibus esse, nimiam et aliis grauem et ipsis qui | |
| habeant praecipitem et effrenatam esse. concordiae in ciuita- | 9.1 |
| tibus principes et ordines inter se et in commune omnes | |
| ciuitates consulerent. aduersus consentientes nec regem quem- | |
| quam satis ualidum nec tyrannum fore: discordiam et sedi- | 10.1 |
| tionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae | |
| domestico certamine inferior sit externo potius se adplicet | |
| quam ciui cedat. alienis armis partam, externa fide redditam | 11.1 |
| libertatem sua cura custodirent seruarentque ut populus | |
| Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene | |
| positum sciret. |