| has uelut parentis uoces cum audirent, manare omnibus | 34.50.1.1 |
| gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicen- | |
| tem. paulisper fremitus adprobantium dicta fuit monentium- | 2.1 |
| que aliorum alios ut eas uoces uelut oraculo missas in pectora | |
| animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis ut | 3.1 |
| ciues Romanos, si qui apud eos in seruitute essent, conquisitos | |
| intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam: ne ipsis qui- | |
| dem honestum esse in liberata terra liberatores eius seruire. | |
| omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere | 4.1 |
| quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fun- | |
| gerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos | 5.1 |
| Hannibal, cum ab suis non redimerentur, uenum dederat. | |
| multitudinis eorum argumentum sit quod Polybius scribit | 6.1 |
| centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos | |
| denarios pretium in capita quod redderetur dominis statuis- | |
| sent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit: adice | 7.1 |
| nunc pro portione quot uerisimile sit Graeciam totam | |
| habuisse. | |
| nondum conuentus dimissus erat, cum respiciunt praesi- | 8.1 |
| dium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam | |
| atque abire. quorum agmen imperator secutus prosequenti- | 9.1 |
| bus cunctis, seruatorem liberatoremque acclamantibus, saluta- | |
| tis dimissisque iis eadem qua uenerat uia Elatiam rediit. inde | 10.1 |
| cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit; per | |
| Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi | |
| opperiri: inde namque in animo esse exercitum in Italiam | 11.1 |
| traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, | |
| scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret. |