| ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum | 34.51.1.1 |
| sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conuentum ibi | |
| Euboicarum habuit ciuitatium admonitosque in quo statu | 2.1 |
| rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. Deme- | 3.1 |
| triadem inde proficiscitur deductoque praesidio, prosequen- | |
| tibus cunctis sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in | |
| Thessaliam, ubi non liberandae modo ciuitates erant sed ex | 4.1 |
| omni conluuione et confusione in aliquam tolerabilem formam | |
| redigendae. nec enim temporum modo uitiis ac uiolentia et | 5.1 |
| licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis | |
| nec comitia nec conuentum nec concilium ullum non per | |
| seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram | |
| usque aetatem traducentis. a censu maxime et senatum et | 6.1 |
| iudices legit potentioremque eam partem ciuitatium fecit cui | |
| salua et tranquilla omnia esse magis expediebat. |