| ad ea Quinctius: 'quoniam uobis distincte agere libet | 34.58.1.1 |
| et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque | |
| duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis | |
| amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil | 2.1 |
| quod ad urbes Asiae attinet curare uelit, ut et ipse omni | |
| Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non con- | 3.1 |
| tineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit | |
| Asiae ciuitatium amicitias et tueri quas habeant et nouas | |
| complecti.' enimuero id auditu etiam dicere indignum esse | 4.1 |
| Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antio- | |
| chum, <cum> quae Seleucus, proauus eius, Lysimacho rege | 5.1 |
| bello uicto et in acie caeso per summum decus parta re- | |
| liquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim | |
| armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam | |
| Lysimachiam, et reuocatis cultoribus frequentauerit et, quae | 5 |
| strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedi- | |
| ficauerit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, | 6.1 |
| ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere | |
| Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere | 7.1 |
| Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non | |
| pudori sit. ad haec Quinctius 'quandoquidem' inquit 'honesta | 8.1 |
| pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi | |
| orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem uidetur | 9.1 |
| honestius liberas uelle omnes quae ubique sunt Graeciae | |
| urbes an seruas et uectigales facere? si sibi Antiochus pul- | 10.1 |
| chrum esse censet, quas urbes proauus belli iure habuerit, | |
| auus paterque nunquam usurpauerint pro suis, eas repetere | |
| in seruitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium | 11.1 |
| libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae | |
| ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberauit, ita et ab | 12.1 |
| Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in | |
| animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in | 13.1 |
| seruitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa | |
| gentisque uetustissimae per orbem terrarum propagandae'. |